Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 53

53.

Si talem superi esse me dedissent

Et longe studii mei labores

Qualem me lepidae tuae Camenae

Fingunt, dum cumulant bonis trecentis,

5

Placerem merito mihi ipse et esse

Viderer mi aliquid. Sed, Hercle, abesse

Iam me sentio quae tu, amice, das mi

Quam tibi numeros bonos adesse.

Quare, quas tribuis, remitto laudes

10

Et sane nimias gravesque nobis.

Amorem accipio remunerorque

Pari ardore animi qui agit benigne

Me ut tot laudibus augeas colasque.