Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 55

55.

Cui trado veterem meum sodalem

Molesta implicitum gravique lite

Tuendum? Tibi namque tu clientem,

Et fide egregia, et movente lingua,

5

Defendis vehemens levasque damnis.

Quare nunc face mutuo pro amore,

Qui inter nos fuit, est, eritque semper,

Corneli, ut veteri meo sodali,

Valenti, lepido viro, modesto,

10

Praesto sis bonus, ut soles, patronus;

Hunc patrocinio tuo, hunc favore

Dignum atque hunc memorem probumque noscas.