Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 56

56.

Quod, docte, numeris tuis venustis

Laudes colligis optimi patroni,

Cui cognomina lilia alba donant,

Quod sit candidus undecumque et usque,

5

Nil mirum benefacta nam trecenta

Musae materiam tuae ministrant.

Hinc laudes solitae, merae, trecentae,

Quas bono bonus ipse fers amico,

Quod feris studium quietis almae

10

Et quod consilium domus parandae

Commendas. Facile id tibi videnti,

Quid sit consilium, quies, decorum.

Quod colles Patriae meae propinquos,

Vstos immodico calore solis,

15

Arentes solitoque honore cassos,

Nec sui similes virore et umbris

Redditis, reparas facisque amoenos

Et quales medio virent Aprili;

Hoc magnum, hoc proprium tuae Camenae.