Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 58

58.

O vinum, tenue, aureum, suave

Instar nectaris, o vinum deorum,

Vitae praesidium meae fugacis!

Cedant Paeonii tibi liquores

5

Et quidquid remedii salubrioris

Ostendit medicae repertor artis.

Iacebant lateris dolore membra

Semimortua, febris aestuabat

Vt fornacibus ignis; ipse plantas

10

Leti limina dura transferebam,

Cum tu, languidulos fluens in artus,

Caelestis liquor, et levas dolorem,

Et vitam mihi reddis. Ergo, docte

Damiane, tuum merum tuamque

15

Vineam, aureoli meri parentem,

Dulci carmine concinam, recepta

Vita dum superat mihi, et rogabo

Votis assiduis Deum quotannis,

Ne venti, pluviae siccitasve

20

Aut vis grandinis improbive fures

Laedant aureoli meri parentem.