Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 69

69. Abstemius ad Faustum

Fauste sensibus elegantiarum

Reposte interioribus virorum,

Si meae assiduae occupationes

Tantillum mihi temporis dedissent

5

A curis vacui laboribusque,

Istuc accelerans viam vorassem

Vt te amplecterer et simul rogarem

Mutuo ut cupidum tui me amares.

Sed quod non liquit mihi, licebit

10

Hisce versiculis meis, meo qui

Te nunc nomine, Fauste mi, salutant

Sponte me, scio, mutuoque amantem.