Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 71

71. Abstemius ad Faustum

Cichinus rediens domum salutem

Obvio mihi dixit addiditque

Fausti nomine fausta mi salus sit.

Inquam quam mihi nuntiat sodalis

5

Faustus, suggerit hinc mihi roganti:

Perbelle valet eloquens amicus

Et te sic amat ut pium bonumque

Fratrem frater amat pius bonusque

Tuos versiculos facitque magni.

10

Tu modos, quibus est remuneratus,

Te, promas, rogo, duco enim venustos,

Venustos tibi quos poeta misit.

Haec ille, haec ego: nil mihi est relatum

A Fausto, puto quod meos ineptos

15

Contempsit numeros levesque nugas.

Rescripsit tibi, subiecit Cichinus,

Certe, nam mihi crede, dixit ipse.

Quare, candide Fauste, docte Fauste,

Rursus suavidicas tuas Camenas

20

Mitte nam cupimus tui sodales

Oblectare animum tuo lepore.