Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 72

72. Faustus ad Abstemium

Ignotus dederat tuum poema

Venustum, lepidum atque perpolitum,

Abstemi, inde abiit nihilque dixit.

Alter ecce venit die sequenti

5

Ignotus pariter, petens tibi a me

Responsum huicque datum est. Quidem putabam

Delatum, bene sit viro huic bono, qui

Fausti versiculos rudes levesque

Non dat egregio gravi poetae.

10

Forte id iudicio meique amore

Fecit, materiam daret tibi ne

Risus; at quoniam tuae Camenae

Doctae nunc stimulis agunt et urgent

Has nostras resides, libens remitto

15

Missum iam tibi qualecumque carmen.