106. in adventu Mariae, Maximiliani
Imperatoris uxoris et Rodulphi matris
Ecce sub Arctois, quae dudum rexerat oris
Austriadum populos regum, gentesque superbas
Dis genita, atque enixa Deos Astrea relicto
Imperio gnati Romano sanguine parto
5
Caesaris invicti, qualis Berecinthia coetu,
Virgineoque choro, et longa comitante caterva
Occiduas petit oras fortunataque regna
Hesperiae ut populos sceptro et moderamine legum
Extremos longa componat pace per aevum;
10
Mirum, ingens, non auditum per saecula factum,
Hoc fuit alma suos quod tellus florida vultus
Induit omnigenoque onerata est prodiga fetu,
Hinc inanifesta Polo fulgentes signa cometae
Perpetuo hinc coelum rutilans splendore serenam
15
Explicuit frontem, hinc laetus mox frugifer annus,
Scilicet ut tantis non desit copia coeptis,
Omniaque eventu felici prospera cedant.
Ipse prius Pater Omnipotens prospexit ab alto:
O Dea, lapsa polo plusquam regina, verendo
20
Quae stipata choro multis ex millibus orbem
Illustras, Venetum fines ingressa beatos.
Salve, salvete Heroes, comitesque secuti
Coeleste hoc numen certis latura beatum
Gentibus Imperium, quascumque accesserit oras:
25
Cernitis adventu laetentur ut omnia vestro?
Iam montes, collesque procul vallibus imis,
Et Nimphae et Satyri et silvestria numina Panes
Acciti sonitu longa cinxere corona;
Omnes Ausoniae gentes populique benigne
30
Vndique conveniunt, studiis, animisque parati
Plausibus atque opibus tanta haec incepta fovere.
Quid dicam Veneti super his decreta Senatus?
Vt quacunque viae sit vobis transitus, illac
Sint licet amfractus exurgant strata viarum
35
Innumera fabrefacta manu, quin flumina Pontes
Non assueta ferant, sint pervia denique cuncta,
Invia quae fuerant, ut vobis tanta supersit,
Quanta satis multis existat millibus, uno
Non epulo tantum, sed multis copia victus
40
Omnia quae nulla tribuantur stipe benigna
Larga manu; immensum Venetum ut testentur amorem,
Sed cur haec memorans dictis maiora relinquo?
Ecce manus Procerum Veneto delecta senatu
Quo nunquam Regum quisquam quisquamve senatu
45
Excipit, misitve (aut fallor) regibus ullis:
Legati veniunt exceptum pacis honore
Reginae adventum vestrae, quae sola sub orbe
Femineam excedit sortem pietate fideque
Consilio atque animo, nec non gravitate paterna
50
His regum similes habitus, moresque, animique,
Verbaque, nec gravitas, non par, sapientia maior,
Quanta sit illorum Maiestas, vultibus ipsis
Cernitis, atque instar sit quantum cernitis ore.
Parte alia ingenti venientes agmine cerno,
55
Matronas Venetum Matres Sponsasque, Nurusque
Auro inter textis oneratas vestibus, auro
Effulgent crines et gemmis, aurea collo
Ornamenta micant, quin mandunt frena iugales
Aurea, praecipitem quales Phaetonta tulere.
60
Non Ephesus tales quondam, non pulera Corinthus,
Non Spartae tales doctaeve tulistis Athenae,
Nec tales rapuit Sabinas Romulus olim:
Has Erycina comes natis comitata duabus
Ducit Amazonias credas in praelia turmas,
65
Vel mage divino delapsas numine coelo:
Has tibi ut occurant multis e millibus ipsi
Delegere Patres Veneti, sanctusque Senatus:
Te Dea, te praesens numen mortalibus unam
Alloquio excipiant blando, venerentur, adorent.
70
Ex quibus, et quantum valeant, quantumque parati
Sint facere officiis Veneti dinoscere vobis,
In promptu est proceres imprimis alma virago.
Hi columen verae fidei pietatis, et omnis
Iustitiae exemplum, quorum sapientia cunctis
75
Regibus et populis terrae mirabilis una
Visa fuit semper: nam doctae quicquid Athenae
Atque aliae gentes scrutatae mille per annos,
Quicquid et innumeris Romani ponere libris
Conati, Veneti condiscunt Matris ab alvo,
80
Hi regum sapientum sunt dicuntque senatus,
Non hominum certet, nam quis non stare paratus
Iudiciis horum? Quisnam praeferre Solones
Audeat, aut Cretae Regem Eacon aut Rhadamanthum?
Vnde illis merito diuturnus solvitur in se,
85
Se rerum status per secula cuncta futurus.
Ergo quis Venetis non omnia prospera vobis
Omnibus exposcat, foveat, veneretur, ametque?
Protegat et socios pacis sibi foedere iungat?
Quos Deus in mediis urbem sine moenibus undis
90
Ponere et Ausoniae voluit dare iura potenti:
Quod foret extremis ut mirum gentibus orbis,
Sic tutum fidei sanctae, Christumque colentum
Profugium Regum, Turcisque furentibus obese;
Caesaris alma Parens Rodulphi, sancta, benigna,
95
Romani decus Imperii, complexa per omnem
Christicolum Terrarum Orbem, Regesque ducesque
Supplice voce rogo per caros pignora natos
Foedera coniugii, per vulnera denique saeva
Illius, immensum qui numine concutit Orbem,
100
Sit tibi pacis amor, Venetum tibi gratia curae
Cura sit, et Populos Romano et foedere Reges
Conciliare Patri, ne perfida regnet Erinnys.
Sic tua ad optatos veniant pia vota precamur
Fines, sic superes Cumeae tempora vatis,
105
Natorum ut videas per secula plurima natos.