Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 82

82. Abstemius ad Marium Savorgnanum

Mari, cui bona cuncta dii dedere

Quot sunt praecipua expetenda votis,

Eques si impavidus graves labores,

Vt lex exigit ipsa dignitatis,

5

Sponte suscipit et pericla multa

Adit ne patiatur immerentes

Vexari asperius, bonus patronus

Si causas veteris sui clientis

Defendit sine fine, si tuetur

10

Quisquis vere amat, ut decet, rogatque

Amicum auxilium indigumque amici.

Tu eques strenuitate singulari

Non tueberis usque et usque et usque

Me senem invalidum, pium probumque,

15

Tectis fraudibus haud semel petitum

Impiorum hominum atque proditorum?

Faustissime et vetus patrone

Non tuebere me tuum clientem.