Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 83

83. Abstemius ad Frangipanem

Dolebam interius mihi immerenti

Malos nescio quos nocere velle

Magnis officiis mihi obligatos

Nec iniuria pectore excidebat

5

Nullo tempore sed coquebat usque

Quantum vis nimis et nimis molesta

At Cornelius ille, cuius ore

Suada nunc sedet, allocutione

Mecum usus tenera est: dolor repostus

10

Statim decidit. O virum disertum

Qui motos animos repente sedat,

Sedatos animos movet repente!