Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 88

88. ad Georgium Cichinum et Leon. Pontanum

Pontane et mihi iunctior Cichine

Quam fratri bonus est piusque frater,

Quid rerum geritis simul recessu

In vestro nimium cupito utrique?

5

Studetis veteres bonos poetas

Doctis fingere versibus subinde?

An longos teritis dies loquendo

Nunc haec, nunc alia, inde multa praebent

Iam narrata alia ut solent amici

10

Fidi, candiduli, boni, integelli

Quales vos fateor fuisse et esse?

An fructus legitis feracis anni

Quos tellus tulit et dies laborque

Anne semina spargitis per agros?

15

Haec vestra est modo cura nec metendi

Est vobis studium. Iuvat per arva

Subacta assidue serendo, arando

Noctes ducere candidosque soles,

Hinc vobis nimium placet recessus,

20

Vos hinc agricolae repente facti

At vestrae ut valeant, Cichine, vires

Istos assiduos pati labores,

Nervi sint licet integri et valentes

Rumpentur satione ni modus sit.