Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 91

91. Luisinus

Certatim canite Hunii poetae,

Tam blandum resonant et eruditum

Vestra carmina, gestiens sequatur

Vt vos per latebras et arva Nais.

5

Assis unius aestimate carmen

Abstemii tetricique et insolentis.