Alessandro Paolini carmina, 131

Testo base di riferimento: Lucia Bedon, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1977-78

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


131. ad Fabium filium

Proh dolor, infelix genitrix, carissime nate

      Quae fuit et vita carior atque anima,

Nuper in aeternam clausit pia lumina pacem,

      Illum nec potuit laeta videre diem,

5

Quo te muneribus dignatum Principe summis

      Aspiceret quem iam non procul esse reor.

Scribere quae prohibent lacrimas inhibere precamur,

      Nitere suprema iussit ut illa prece.

Vt quae non dubiis multo praeviderat ante

10

      Indiciis fati tempus adesse sui,

Quaeque foret nunquam ullius sibi conscia culpae

      Magnanimi hoc referens inclita facta viri.

Tempore si extremo singultu femina nullo

      Sustine lumen, ait, deficiente manu.

15

Inque tuas comendo manus, nec dicere clara

      Voce pote illum, qui spiritus exierat.

Num turpare viri lacrimis debemus ocellos

      Humana plusquam conditione satis?

Non igitur nimium hoc movendum est, optime gnate,

20

      Digressu, erecto nos decet, esse animo.

Nam struit aeternam nobis haec praevia sedem,

      Et monet extrema nos vigilare die.

Plura locuturo mihi garrula turba tumultu

      Obstrepit, et cogit dicere: nate vale.