Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 93

93. Luisinus ad eundem

Abstemi, qui odio Vatiniano

Bonus persequens malos poetas,

Ecquo me in numero tenes petisse

Sic te ausum hendecasyllabis protervis?

5

Malum me fateor scelestulumque,

Qui sic me obtulerim pio poetae

At tu parce, precor, reo, insolentis

Quem iam poenituit procacitatis.