Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 94

94. Abstemius Francisco Luisino

Inter quos numerem te, amice, quaeris,

Inter suavidicos venustulosque

Te sane meri to loco et locabo.

Fructus ingenii elegantioris

5

Adhuc nam tener uberes dedisti,

Plures (tu modo perge) mox daturus.

Sed quare veniam petis? Putas cur

Me iratum tibi? Versibus venustis

Iunxisti tibi me, tibi merenti

10

Amicos homines simulque divos.

Blanda carmina laederent ineptos,

Me mVlcent capiuntque detinentque.

Quare iunctius esse nil putato

Quam est Abstemius undecumque et usque

15

Tibi candidulo venustuloque.