Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 95

95. Abstemius ad librum

Furem fac moneas, liber, rapaces

A te contineat manus crucemque,

Si te surripiat, statim minare:

Surreptum metuens crucis reponet.