Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 98

98.

Hoc Sertorius est situs sepulcro,

Quem suum coryleta maesta partum

Lugent flebilibus modis ademptum

Quemque Mars gemit et novem sorores,

5

Martis arti bus et novem sororum

Insignem et Patriae decus futurum.

Mersit nox iuvenem palude et atra

Statim ex insidiis adorta mors est,

Coniuratae animi bonis trecentis

10

Lucentem et tenebras suas fugantem

Fraude tollere, vis ut ipsa inanis,

Nox nigerrima, nox nefanda semper,

Mors asperrima, mors dolenda semper.