Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 101

101. Io. Petri Abstemii ad Theiam amicam

Da nigros mihi basiare ocellos,

Da mellita labella basiare,

Cara Theia, care ocelle amantis;

Sanabunt mea vulnera isti ocelli,

5

Beabunt miserum labella amantem

Beato ambrosiae liquore, quo ista

Madent usque labella, mi usque amata.

Cara Theia, cara lux amantis

Da Erui mihi tamdiu cupitis

10

Labellis roseis ocellulisque:

Haec sint praemia sola nostro amori,

Hoc tantum mihi ne nega roganti,

Sic neget tibi nil Venus precanti,

Sic semper placitis queas potiri.