Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 104

104. epitaph. in Ricardi Fonteboni iur. cons.
et oratoris acutiss. obitum

Sistas, parva mora est, gradum, viator,

Si nescis iacet hic Ricardus ille,

Ille hic egregius iacet Ricardus

Omnes quem lacrimis colunt ademptum,

5

Et vulgus simul et potentiores:

Nam plebi fuerat parens et idem

Causas nobilium frequenter egit.

Hic urbis columen iacet sepultum,

Hic est praesidium decusque Iuli,

10

Hic est quem nisi mortuum, viator,

Fleris, te merito impium putabo.