Prospero Acrimato pareneticum carmen, 3

Testo base di riferimento: ed. Città di Castello 1539


3. ioco

Praeludium

Moribus insignes homines tot continet orbis,

      Quot modo Phaenices Itala terra creat.

Tot uitia, et fraudes, uideo scelerataque facta,

      Quot mare fluctiuago littore quassat aquas.

5

Vltrix, proh superi periit Censura Quiritum.

      Proh dolor, hoc aeuo dedecet esse bonum.

Quod Cato descripsit scribam contrarius, ut iam,

      Nullus honos tangat, gloria nulla uiros.

Aeneam canat illa pium tuba sacra Maronis,

10

      Non esset calamis Ilias apta meis.

Pharsalicas Turmas Lucanus, Iasona Flaccus,

      Fraternas acies Statius ipse canat.

Nescio quid scribam, bona nam sunt omnia scripta,

      Scribantur calamo deteriora meo.

15

Prospereos numeros puerilis perlegat aetas,

      Si cupiet mores nobilitare suos.

Tysiphone, Stygii manes, Rex, torua Crateris,

      Pandite semotum uos scelus omne mihi,

Inficiant hominum scelerum contagia mentes.

20

      Qualis Echydnaeo manat ab ore cruor.

Sint dolor, et gemitus, furor exitialis in orbe

      Tenaria quotquot ualle subesse solent.

Iam meus opposito nullo sufflamine currus

      Currat, ut a recto deuiet omnis homo.