Giorgio Cichino carmina 1, 3

3. de Philomela Vtinensi

Philomela, decus puellularum,

Quotquot Vtinea tenentur urbe,

Lupo uno atque eodem thoro iugatur:

Illa delitia Vtinensium, illa,

5

Illa cui comites erant lepores,

Seu blande caneret suos amores,

Plectro fila movens lyrae sonanti,

Mulcebat liquidum aethera atque cantu,

Seu circis iuvenum et puelluarum

10

Mellito dabat ore verba grata,

Dum nexis manibus tenent se amantes

Denudatque humeros amans amantis.