Giorgio Cichino carmina 1, 9

9.

Nec nos ulla dies valebit unquam

Reddere immemores tui, nec usquam.

O si post aliquot videre messes

Dii dent et tenera sedere in herba,

5

Cum dicam: "Hic solitus levare questus

Atque ignes placidus levare nostros."

Quam grato fruar ocio et quiete!

At vos interea valete, sylvae,

Colles, rura, lacus, valete amoeni.