Giorgio Cichino carmina 2, 41

41.

Adeste, o iuvenum venustiores,

Qui passim celebres avetis esse

Tusco carmine nec minus Latino,

At procul iubeo hinc abire avaros

5

Qui se muneribus libidinosi

Prosternunt, nec amant bonos poetas.

Nam, cinctus varia caput corona,

Vester delitiis vacans iocisque,

Dat vates placitum deo Priapo

10

Munus, quo dederunt recentiores

Nullum commodius decentiusve.

Quare adeste novae dicationi

Lyde, purpureis genis comaque

Aurea nitido nives colore

15

Aequans, Lygdame, tu Fabique, grato

Semper ore ferens novos lepores.

Velamen rubeum, Priape, in hortis

Non semel precibus vocate nostris,

Nutu suscipe perlubens secundo:

20

Braccatum esse decet deum pudicum,

Optant ut iuvenes puellulaeque,

Qui mores cupidi bonos sequuntur.

Nec ferro rigidam induere frontem:

Hoc tutum rapido, Priape, ab aestu

25

Reddet, hoc hyeme et nive et pruinis.

Nec ultra obiicient severiores

Te quondam patria expulisse cives,

Cum tectum aspicient pudenter inguen,

Quare munera iam, Priape, vatis

30

Nutu suscipe perlubens secundo.

Vos, novae pueri dicationis

Testes, quandoquidem deo favetis,

Doctorum celebres virum per ora

Aeternum volitetis et decori,

35

Postquam estis iuvenum venustiores.