Giorgio Cichino carmina 2, 69

69. ad Abstemium et Cichinum

Tres partes animae meae hinc profectae

Ad vos sunt, rapido aestuante Cancro,

Abstemi optime et optime o Cichine

Et Pontanus et ipse Gozedinus

5

Sporenusque animi facetioris,

Omnes (nam fateor) bene instituti,

Omnes suavidicique et integelli,

Secum habent Charites Cupidinesque

Et totum genus elegantiarum,

10

Queis nullum hospitium aptius parare

Quam vestrum potuere ubique sarctum

Et tectum Aonidum choro sororum,

Quare quicquid erit virorum habete

Et (si mi cupitis bene et beate

15

Esse unquam) mihi reddite hos sodales,

Multa iam satis invicem locuti.

At vos, plus oculis utrisque amati

A me, deliciae meae, sodales,

Cito ad nos Vtinumque cogitate,

20

Nec mora, efficite ut viam voretis,

Dicta nomine iam meo salute

Meo Abstemiolo Cichinuloque.