Giorgio Cichino carmina 2, 70

70. ad Luisinum

Reddimus tibi iam tuos sodales,

Inviti licet, aestuante sole,

Qui ad nos attulerant novos lepores;

Hos non immerito colisque amasque,

5

Vt caros decet optimosque amicos

Et virtutibus elegantiisque

Plenos, at lepidos nimis sodales

Cito surripis, ut redire ad urbem

Qui actutum iubeas salute dicta,

10

Quare aut ne digitum quidem recedas

Posthac a probulis venustulisque,

Dilectos magis aut utrisque ocellis

Nobis tam cito ne invide sodales.