Giorgio Cichino carmina 2, 71

71. ad Georgium Cichinum et Leonardum Pontanum

Pontane, et mihi iunctior, Cichine,

Quam fratri bonus est piusque frater,

Quid rerum geritis simul recessu

In vestro nimium cupito utrique?

5

Studetis veteres bonos poetas

Doctis fingere versibus subinde,

An longos teritis dies loquendo

Nunc haec, nunc alia, inde multa praeter

Iam narrata alia, ut solent amici

10

Fidi, candiduli, boni, integelli,

Quales vos fateor fuisse et esse,

An fructus legitis feracis anni,

Quos tellus tulit et dies laborque,

Anne semina spargitis per agros?

15

Haec vestra est modo cura, nec metendi

Est vobis studium. Iuvat per arva

Subacta assidue serendo, arando,

Noctes ducere candidosque soles:

Hinc vobis nimium placet recessus,

20

Vos hinc agricolae repente facti.

At vestrae ut valeant, Cichine, vires

Istos assiduos pati labores,

Nervi sint licet integri et valentes,

Rumpentur satione, ni modus sit.