Giorgio Cichino carmina 2, 88

88. ad Celsum Bellinum Romanum

Dum solatiolum cupis Cichino,

Celse, candidulos bonos poetas

Esse terque quaterque perlegendos,

Heu desiderium mage aestuosum

5

Accendis misero invidumque reddis

Doctis candidulis bonis poetis,

Nam quod innumeris senem venustum

Vates innumeri modis celebrant

Certatimque student Corycianum

10

Nomen eruere e malis tenebris,

Mentem sollicitam hoc idem fatigat

Vatis pessimi et undique indiserti,

Invitis quoque saeculis, venustum

Celsum reddere versibus celebrem,

15

Hoc cum non valeam valere vates,

Raucus, pessimus indisertulusque

Heu desiderio angor impotenti.