Giorgio Cichino carmina 2, 89

89. ad Celsum Bellinum et Nicolaum Pillarinum

Valete, o mihi utrique utrisque ocellis

Dilecti mage, candidi, venusti,

Dulces, integri amici et elegantes,

Celse, adhuc viridi vigens senecta,

5

Pillarine, meis virens in annis.

Cogunt me mea fata abire Roma,

Invitum, fateor, bonisque amicis.

Immotae at superum rataeque menti

Quis potest hominum, audet aut, reniti?

10

Sed quocunque ferar pedes, vel undis,

Tam caris procul optimisque amicis,

Aut vestri pariter memor meique

Vivam, aut immemor omnium meique.

At vos coelicolas pie rogate

15

Vt vestro expediant iter Cichino

Reddantque incolumem aedibus paternis,

Fratribus, patriae et piae parenti:

Movent vota deos precesque iustae.

Quod, si me auspiciis meis liceret

20

Vobiscum exigere ultimam senectam,

Nullis invideam beatus annis

Exactis melius beatiorum.

Id concedere dii negant petenti,

Quare candiduli valete amici,

25

Dilecti mage utrique utrisque ocellis.