Giorgio Cichino carmina 2, 94

94. Riccardi Portuneri

Ambobus mihi ni meis ocellis

Esses carior o domus Cichinae

Lumen, quantum oculos meos te amarem,

Quod non fit, nam amo plus meis te ocellis;

5

Quare si cupis, est tibique gratum,

Quantum lumina amari et esse carus,

Carmen suaviolum tuum remittes,

Quo curas animi levare possim.

Nam ego torqueor omne perdidisse

10

Tempus praeteritum trium dierum,

Quod, si carminibus tuis medellam

Praestabis solitam mihi misello,

Portunerius usque praedicabit

Te fuisse sibi suam salutem.