Giorgio Cichino carmina 2, 95

95. ad Riccardum Portunerium

Nec te plus oculis meis amare,

Nec caro fateor te amice corde,

Abstulit mi oculos Amor protervus,

Fixo vivere praecipitque corde,

5

Quare quantum animae est super misello,

Riccarde optime, te hoc amem necesse,

Ne ingrati subeam notam pudendam.

Quod, si carmine Deliae valerem

Cornu flectere duriora corda,

10

Vsque ad millia millies trecenta

Mittet carmina iam tuus Cichinus.

Tunc se vivere sentiet beatum,

Tunc te plus oculis suoque corde,

Lumine integer atque flatu, amabit.