Giorgio Cichino carmina 2, 105

105. ad Cornelium Frangipanem iurisconsultum

Saturnalia sunt dies iocosi

Dicati Veneri Cupidinique,

Baccho, laetitiae, iocis, choreis.

Adeste o probulae venustulaeque,

5

Dulces, candidulae simul puellae,

Comptis crinibus, ore pernitenti;

Spectator bonus est poeta vester,

Facundissimus omnium patronus,

Vrbe, litibus et foro relictis.

10

Quare promite quicquid est leporum

In vestris oculis sinuque culto,

Dulces intuitusque blandulosque

Risus, ceu Charites pedes moventes.

Certatim arripite optimum poetam,

15

Circum ducite mollibusque gyris,

Doctum cingite dein caput corona.

Tollet postmodo laudibus trecentis

Vos Cornelius elegans, venustus

Curis posthabitis negotiisque,

20

Saturnalia cum dies iocosos,

Dicatos Veneri Cupidinique,

Canet carmine blando et erudito.