Andrea Rapicio poematum liber secundus, 2

2. ad eundem

Cum te seria linquit hora, cum te

Interdum aerii tenent recessus:

Tunc nostri lege ineptias libelli,

Sigismunde, meae decus Camenae

5

Atque idem pater eruditionis.

Quod si publica cura te moratur,

Cui iugi studio parique laude

Incumbis, tibi nec datur facultas

Musas visere mansuetiores,

10

Hunc aut abiice tineis libellum

Aut aestum ut fugias canicularem

Apto tempore si voles revise.