Andrea Rapicio poematum liber secundus, 8

8. ad Marcum Secundum iuris consultum

Quas, quaeso, tibi gratias rependam,

Consultissime Marce, cui vetustas

Doctrinam, ingenium, eruditionem

Ac defert Latios libens nitores?

5

Nam quas Italicae tuae Camenae,

Doctae, Iuppiter, et vetustiores

Dant laudes mihi, sint licet modi huius

Vt nosse has nequeant meae Camenae,

Turpes putidulae meae Camenae.

10

Tamen, candide amice, sunt eaedem

Omni nectare mi suaviores.

Sed audin'? Nihil est, Secunde, cur me

Putes idoneum ad tuos amores

Scribendos, tibi suggeret puella

15

Scribendi ingeniumque copiamque.

Longe nos alius moratur ignis

Quam quem virginei ferunt calores,

Postquam nos etenim fori lacunae

Illa aenigmata vasta, grandia illa

20

Iuris syrmata detinent, subinde

Friget Cynthia nostra, nec mihi illos

Ignes concipit, ut prius volebat.