Andrea Rapicio poematum liber secundus, 16

16. ad catellum suum

Huc huc, Ruscio, scite mi catelle,

Festivissime, Ruscio, mearum

Curarum pretium, meum levamen,

En ut prosilit? Vt libenter iocatur?

5

Vt se se erigit in pedes? Vt ipsa

Cauda blanditias facit? Sed audin',

Puer? Heus, puer! Afferas catello

Iure frustula tincta pridiano,

Ne longam ferat esuritionem.