Andrea Rapicio Musae 1, 43

43. ad Decentem Bromium

Velles Candidus iste, quem libellis

Non raro inserui, libens qui esset

A me scire, Decens, decus Sororum.

Scito hoc nomine plurimos notari,

5

Quos crebro bonus ille Martialis

Taxat carmine docto et expolito.

Sed dicam tibi: verius iocamur

Quam ullum laedimus, ecce quod petebas.