Pietro Paolo Vergerio carmen

Testo base di riferimento: F. Zuliani, 2014/15

Cura dell'edizione digitale: K. Škraban, 2020


Petrus Paulus Vergerius Doctissimo viro Friderico Nausa

 

Vt isti pereant viri maligni,

Qui me tam male, tam ferunt inique

Scripsisse in te, hominem bene eruditum.

Ego ne id facerem? Tibi ve possem,

5

Tibi, Nausea, sic molestus esse?

Quam solent mihi nauseam movere

Hi viri illepidi atque pestilentes

Qui ferunt ea quae fuere nunquam,

Vt me Nausea non amaret ille,

10

Ille Nausea, quem fovet Marinus,

Ille ille optimus omnium Marinus,

Praeceptor meus et pater Marinus.

Si, qui isti fuerint, rescire possum,

Sat est: tu modo Nausea erudite,

15

Crede non fatuis et infacetis,

Sed mihi magis, ac magis Marino.

Quippete ex animo tam amamus unum,

Quam tu et ingenio vales, et arte.