Giovanni Della Casa carmina, 17

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


17. ad Germanos

Quod vos apud, Germaniae humanissima

Gens, culpor, atque turpioris flagitii

Ornasse dicor, nescio quid, laudibus,

Impuro id est ab homine confictum, et levi:

5

Testisque tellus omnis est mihi Itala,

Tantum me ab omni abesse turpitudine,

Quantum ille ab omni laude semper abfuit.

Annis ab hinc triginta, et amplius, scio,

Nonnulla me fortasse non castissimis

10

Lusisse versibus; quod aetas tunc mea

Rerum me adegit inscia, et semper iocis

Licentius gavisa, concessu omnium,

Iuventa: quod fecere et alii item boni.

At nunc abit iuventa, lusus permanet;

15

Et carmini illi nomen adscribunt meum

Idem, quod ante erat, nec adscribunt diem

Eandem, erat quae quando id olim lusimus:

Sed quod puer peccavit, accusant senem.

Verum hoc utut tamen sit, obscaeni nihil

20

Scripsisse me scitote: namque tum quoque

Festiva nos a turpibus secrevimus,

A mollibusque impura: cumque versibus

Laudavimus Furnum, haud mares laudavimus

(Quod ille ait per maximam calumniam)

25

Sed faeminas plane, ut videre carmine

Ex ipso adhuc potestis: atque moribus,

Industria, pudore, continentia,

Lasciviam nos carminis correximus

Illius, emendavimusque seriis

30

Iocos, boni quod literis quam plurimi

Testantur; inter quos senex ille optimus

Est Bembus: is me versibus lectissimis

Ornavit, is pedestribus sermonibus,

Cum maxima esset dignitate praeditus,

35

Et splendide habitare in mea dixit domo

Virtutem, homo gravis, senectute ultima.

Eburnea tu, Flamini, me concinis

Lyra, et libellos dicis aureos meos.

Victoriusque candidus me laudibus

40

Complexus omnibus, vereri vos vetat

Quid turpe de me. Non ego possum infici

Calumniae caligine ulla turbidae,

Quando tuetur fama me consentiens,

Constansque vatum, totaque testimonio

45

Et acta pure vita luce in urbium

Clarissimarum. Diligit me civitas

Beata Venetum, ut diligit cives suos.

Quid, clariorem habere quod me neminem

Se dictitat flos Patria urbium mea?

50

Quid nobile oppidum Bononiae, artium

Caussa bonarum, cognitum vobis quoque?

Equiritote, amabo vos, quid sentiat

De me: mea illa civitas nutrix fuit;

Namque erudivit illa nos a parvulis.

55

Quid ipsa Roma? praedicanti ignoscite

De me mihi; non tota nos complectitur

Amore, mater liberos uti sinu

Complexa gaudet? quare habere transfugae

De me fidem nolite perditissimo:

60

Sed enecate in dies magis siti,

Paedoribusque, et esuritionibus:

Quod belle adhuc fecisse vos existimo,

Virtute Natio, et fide, atque industria,

Et literis clara, ingenique gloria.