Giovanni Della Casa carmina, 30

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1995

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


30. in Cosmum Mediceum

Tyranne saeve, proditor nequissime,

Invise Tuscis, Italis et omnibus,

Quis te furor modo impulit, iacentia

Silente membra dum sopor nocte occupat,

5

Senam evocatis aggredi cohortibus?

Num posse fraudibus capi hanc putaveras

Pro qua vigil fidusque Gallus excubat

Massylus ut tuens draco mala aurea?

Non te parantem proelia haec deterruit,

10

Quod maximus suam recepit in fidem

Servatque liberam, fugato Caesare,

Tremendus omnibus potenti dextera

Henricus? ausus tu hunc lacessere insolens

Velut Gigantes, improbum Genus, Iovem,

15

Disiecti ut illius corusco fulmine

Poenas darent immanis olim audaciae?

Non te tuorum dira clades admonet?

Quos stringis enses et struis dolos, tibi

Moesta esse funera et triumphos hostibus

20

Exosis fastus impiae tyrannidis

Non cernis? Heu prorsus tibi (auguror sciens)

Mentem eripit Rhamnusia, ut turpissime

Depulsus ex regno tuisque sedibus

Abiectus exules, inopsque limina

25

Superba lustrans, sicut ille, flagites

Stipem Corinthi, qui auro abundarat prius,

Aut, ne tot aerumnas diu feras graves,

Mortem furens tibi ipse consciscas miser

Placesque eorum umbras tepenti sanguine

30

Quos nunc premunt per te interemptos Tartara.