1.
Incipit Diaffonus magistri Iohannis qui postea dictus est de Virgilio nec non et cuiusdam ser Nutii marchiani.
Prima missiva quae fuit magistri Iohannis sic incipit
Nutius hos sumat versus mandante Iohanne.
Sicut aquosus olor, qui dissociatus in undis
Permanet, obmutit, alium si spectet olorem
Gaudia voce sonat, lymphasque reverberat alis,
5
Et comitem versus festinat triplice motu:
Currit, nat, volitat, pede, toto corpore, pennis;
Sic ego non solus, set qui deiectus ab alto
Agmine eram vatum, melius cessare putabam;
Sed postquam vidi te blanda fronte petentem
10
Me comitem, sodes, effudi gaudia voce,
Carminaque haec scripsi; tibi tota mente cucurri,
Set meo dricte modo: nec nando nec volitando:
Nare quidem possum; set tendit ad alta volatus.
At si digneris mandare quod ardua quaeram
15
Vel quod in ima cadam, committam cetera fatis.
Est michi parendi maior quam posse voluntas.
Primus olor cecinit; debet drensare secundus.