Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 62

Testo base di riferimento: Claudia Zucchiatti, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1971-72

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


62.

Quod doleas cari discessu maestus amici

Nec lacrimas teneas, ista argumenta perennis

In socium vitae fidei sunt certa et amoris.

Iste dolor te, crede, decet lacrimaeque decorae,

5

Quas pietas ciet et firma concordia nexu

Culta tibi semper studiose et culta Philippo

Dum Patavi claram studiis et moenibus urbem

Incolitis cultumque animi dum quaeritis, acri

Scrutantes penitus sapientum dogmata cura,

10

Quae congesta alto doctoque in pectore lucent.

Inde et promuntur vobis ad munia vitae

Digna bonis et tam iustos thesaurus in usus.

Sed redeo ad gemitus tuaque ad suspiria, amici

Quae moves abscessu. Sint haec pietatis aperta

15

Indicia at non sint animi tormenta quieti,

Quem fregisse decet munitum robore diae

Virtutis quidquid terret mortalia corda.

Digreditur vitae et studiorum candidus ille

Consors, ille tui melior pars, nempe ad honores,

20

Ad laudes tendit quibus accumulabitur ample

Dum Patriae officium praestabit, dum sua promet

Tot bona, tot dotes animi quibus et sibi sancte

Consulet et Patriae, et caris sibi civibus, olim

Clemens, cum rectum referat, revocabit et aequum;

25

Commoda quanta bonis et gloria quanta sodali?

Quanta tibi in laeto tunc pectore gaudia surgent?

At dices: "Careo alloquiis nunc dulcibus". Esto,

Num tua curabis tu tantum commoda? Num tu

Cuncta ad te solum referes? Tibi et utilis uni?

30

Quod si tantopere exoptas invisere amicum

Et terere urbanis longas sermonibus horas,

Parva mora est placida cymba tranare lacunas

Et petere in mediis exstantem fluctibus urbem,

Vrbem divitiis armisque virisque potentem

35

Et late populos terraque marique regentem.

Quid? Quod praesentem tibi littera sistet amicum

Haec eadem referetque iocos et seria utrique.

Quid? Quod saepe tibi mens daedala finget eundem

Et qualem cupies. Quid? Quod simul estis uterque,

40

Estis uterque idem, duo corpora, spiritus unus.

In Commenduno tegitur spiratque Philippus

Et tu in coniuncto tegeris spirasque Philippo.

Quare quod doleas nihil est, te decipit error

Dum procul esse putas qui tecum vivit adestque.

45

Quod te maerentem nisi iam collegeris, ipse

Excutiet tenebras erroris Lazarus istas,

Qui quemcumque voles audire apte exprimet unus

Lazarus antiqua educit qui in luminis oras

Inventa et sacras Musarum et Apollinis artes.

50

Excutient alii virtute et nomine clari

Quorum istic semper tibi copia magna virorum

Et Maurocenus, nostras cum liquerit oras,

Quo non candidior, quo non iucundior alter

Nec mage facundus doctrina et cultior omni,

55

Hoc desiderium vultu solans, ore levabit.

Tu mentem compone bonique has consule nugas.