Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 68

Testo base di riferimento: Claudia Zucchiatti, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1971-72

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


68. ad Ioannem Baptistam Florium

AD Ioannem Baptistam Florium

Flori floscule pubis elegantis,

Digna progenies parente avoque,

Ne feras gravius tuis tabellis

5

Doctis officii piique plenis

Me rescribere serius; molestus

Vrget assidue labor premuntque

Fessum milia me occupationum,

Tot saepe, ut nequeam volens amicis

10

Meis scribere cogar atque, amissis

Multis officiis, parum videri

Vrbanus memor et parum meorum,

Dum tamen memor et tui et meorum

Omnium, mihi nam intimis medullis

15

Haeretis penitus dies nec ulla

Vos evellere mi valebit umquam,

Non plus quam patribus piis amatae

Amorem sobolis. Venuste Flori

Perge quod facis optimis bonarum

20

Artium studiis, avitum honorem

Ardens acrius aemulari et amplam

Novis laudibus effice ampliorem

Domum, quod tibi sit decus peremne.

Fausto et Fontibono et meis patronis

25

Cunctis nomine dic meo salutem,

Flori floscule pubis elegantis.