Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 70

Reference basis text: Claudia Zucchiatti, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1971-72

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


70. Faustus ad Abstemium

Abstemi pater eruditionum,

Omnes quem merito ferunt ad astra

Et colunt et amant amore summo.

Ni te plus oculis suis amaret

5

Faustus saxeus atque ferreus sit.

Illi ignoscito, versat hunc eundem

Et quem tu, lapidem, venire si istuc

Cessat, nomine sed suo salutent

Qui te hos versiculos inelegantes

10

Mittit et redames amatus orat.

Salve, vive, vale ipse tandem ut optas,

Abstemi pater eruditionum.