Giovanni Pietro Astemio carmina 1, 102

Reference basis text: Claudia Zucchiatti, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1971-72

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


102. eiusdem Abstemii

Sic mihi, sic data verba non merenti,

Sic me compositis dolis fefellit!

Quae cor, quae misero mihi fuit mens?

Immitis nimium, impia ah puella!

5

Dura, barbara, cogis ah perire?

Cui spes, cui fueras utrumque lumen?

Virum pessima me inscio parasti?

Et qualem tremulumque putidumque

Quae messes numerare retentas.

10

Et iam flammeum, iam capis levem me,

O levem facilemque credulumque,

Qui vere ex animoque te putabam

Cuncta dicere, nec negare dicta

Cum mi delicias iocosque mille

15

Dicebas faciens, ocelle care,

Mi lepos, mea vita, te sine umquam

Possim vivere? Te sine ipsa vivam?

O ferar prius obviam leoni!

Inde suavidisque morsibusque

20

Misceres animas anhelo in ore;

Beati quater ampliusque eramus.

"O sic perpetuum beata vivam!

O sic emoriar tuis in ulnis!"

Dicebas roseis tuis labellis

25

Occludens mihi spiritus frequentes,

Dente candidulo inferens mihi ictus.

Haec vere omnia dicere putabam,

Sperans perpetuos meos amores,

Haec nunc omnia perdidere venti

30

Ferentes Scythiam ultra inhospitalem.

At o perfida, pessima o puella,

Quae me deseris et perire cogis,

Iratos habeas deos deasque

Nec Hymen veniat, licet vocetur

35

Nec Iuno veniat, licet vocetur

Ad connubia nuptiasque pactas

Sed malis avibus domum mariti

Intres et pede limen ominosum.

Verberes thalamos tuos frequentent,

40

Lites, dissidium, ira, iurgia, ictus.

His digna es thalamisque nuptiisque,

Rata haec, Iuppiter, aeque fac merenti.