Berardino Rota elegiae 2, 5

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


5. ad Sertorium Pepum et loannem Antonium Seronem

Qui miser ah longo credebam vincere fletu,

      Rumpere qui molli saxea corda prece,

Hei mihi nec lacrymae, prosuntve precantia verba,

      Dum Nisa obtusis auribus esse volet.

5

Certe ego, flebilibus quae fudi verba querelis,

      Sperabam saevas flectere posse feras.

Ah quoties durae pedibus proiectus amicae

      Efflavi medio pene animam gemitu,

Nec tamen occlusas mea dicta admissa per aures,

10

      Stat surda Alpinis cautibus illa magis.

Saepe feram pretio tentavi vertere mentem,

      At pretium tantum sanguinis illa petit:

Et tamen ah Veneris iuravit perfida numen

      Prae me vel magnos linquere velle Deos.

15

Tunc ego pollicitis captus, spe fretus inani

      Spernebam Stygii ditia regna Iovis,

Spernebam quicquid poterant dare sidera cuiquam,

      Spernebam Paphiae gaudia prima Deae:

Non bene mentis inops recolens, quam foemina fallax,

20

      Quam sit vel levibus mobilior foliis.

Foemina et a primis didicit mendacia cunis,

      Coepit et a tenero nectere lacte dolos.

Ipsa prius sanos praevertens carmine sensus

      Vitam homines docuit degere more ferae.

25

Ipsa prius caelo deduxit sidera cantu,

      Miscuit et dira tetra venena manu.

Ipsa prius meditata nefas, et fallere docta

      Aequavit vili regna superba solo:

Troia olim largo late perfusa cruore

30

      Testis, et Iliaci causa Lacaena mali.

Causa Lacaena mali, quod nulla obliteret aetas,

      Europae, atque Asiae grande Lacaena malum.

Ah nimis atra dies, Stygio tenebrosior Orco,

      Cum blando cycnum fovit amica sinu

35

Cumque etiam furor effraenus, male sana cupido

      In flammas patriae te Pari moeche tulit.

Quo Pari moeche ruis? Non te potuere verenda

      Hospitii, non te iura movere tori?

Verte parumper iter, nam carae incendia Troiae

40

      Humida per medii stagna vehis pelagi.

At si tantus amor Priami violare penates,

      Nec retrahit patriae debita cura tuae,

Eia age rex pelagi fluctus ad sidera tolle,

      Incute vim validis flatibus Hippotade;

45

Obruite o rapido sceleratas vortice puppes,

      Europae atque Asiae mergite grande malum.

Quo Pari moeche ruis fatali concitus astro?

      Sero etenim sapiunt post sua damna Phryges.

Sed quid ego? Ah potius linguae mihi torpeat usus,

50

      Ausim quam dominam laedere laesus amans.

Etsi, quam valeat, didici, Romana puella,

      Quam fera bella Venus Martis in urbe gerat,

Quin potius Divos moveant penuria linguae,

      Perfidiae poenas vana puella luat.

55

Tunc ego depictis subscribam vota tabellis,

      Tunc mihi prae cunctis Cypria numen erit.

Tum mi Sertori, tum mi dulcissime Seron,

      Si vos vel parvo tempore linquet Amor,

Votivas aras ultrici ponite Divae,

60

      Vt servet vestro mox in amore fidem;

Et qua saeva iterum placari Tartara possent,

      Romanam et Tuscam sumat uterque lyram.