Berardino Rota elegiae 3, 2

Testo base di riferimento: C. Zampese, 2007

Cura dell'edizione digitale: Linda Spinazzè


2. ad Annibalem Carum

Necte comam lauro, Iani rediere Calendae,

      Mittuntur grata mutua dona manu.

Laetitia huc illuc volitans per compita ludit,

      De prisco cunctos gaudia more tenent.

5

Aegla coronatas exercet pulchra choreas,

      Non tamen ut nuper carmina laeta canit.

Hei mihi cur uni moestae rediere Calendae?

      Cur mihi laeta dies tristis, et atra venit?

Festa aliis late praecingit limina laurus,

10

      Limina feralis nostra cupressus habet.

Sancta doce Venus immiti quae dona sepulcro

      Mittere, qua marmor flectere voce queam.

Ah felix marmor, nostros quod condit amores,

      Nec me, quod vellem, condere adhuc potuit.

15

Per te saepe imis arsit Neptunus in undis,

      Iuppiter et medio mugiit ipse salo.

Iampridem longos questus, lacrymasque movemus:

      At lacrymae, et questus praemia mortis habent.

Iampridem dedimus devicti pectoris arcem,

20

      Tu magis at nostro sanguine laeta furis.

Annue Diva: tuas ussit quoque flamma medullas.

      Tene latent nati tela, facesque tui?

Eveniant modo vota, alii tibi marmora ponant,

      Marmora Phidiacae fama, decusque manus.

25

Ipse seram triplici dilectas ordine myrtos,

      Subque tuo crescens nomine lucus erit.

Ara intus texto surget de cespite, qua non

      Agna tibi undanti sanguine caesa cadet,

Sed devota tuae fumabunt exta columbae,

30

      Et rosa non solito sparget odore focos.

Hic ego litorea meditabor arundine carmen,

      Quod referat docili sylva novella sono;

Atque Gnidon, Cyprumque canam, natumque potentem,

      Nobile et Idaei iudicis arbitrium:

35

Vt sit amarities dulci permista veneno,

      Eque tuo veniat vitaque, morsque sinu;

Vtque truci sis orta mari, sis saevior undis,

      Etsi te miti fronte tabella refert.

Per te fiat amans piscator, sitque poeta,

40

      Qui moveat Tuscis caerula regna modis.

Haec ego: dent alii spirantes aere columnas,

      Dentque revulsa tuis saxa Caryste iugis.

At si fata volent lacrymosae stamina vitae

      Rumpere, et aversis auribus esse Deam,

45

Tum memor ipse tui carissime Care sodalis

      Haec subscripta meo carmina da cineri:

"Vxore extincta lugens, ardensque poeta

      Occidit, et tumulo luget, et ardet adhuc".