73. Lycidae iuvenis iocus
Quae sunt, quae roseis spirant mea Nisa labellis,
Heu bona nata meo satque, superque malo?
Hinc color exuperat Paestana rosaria, et illinc
Stillat, cui similem non habet Hybla, liquor.
5
Quinetiam prae illis Veneres, Charitesque, et Amores
Crediderim patriam posthabuisse Paphon.
Atque ego cum faciles furtiva per oscula lusus
Experior, raro etsi datur id misero,
Tum me animus linquit dulcedine captus amica,
10
Mox iterata animum basia restituunt.