169. ad Nigellam
Vt quis per lucem quoquo vestigia vertit,
Ipsummet sequitur corporis umbra sui,
Sic ego, sic mea lux quoquo vestigia vertis,
Te sequor huc illuc corporis umbra tui.
5
Non ego, quod videor, certe sum; verum ego, quod tu es,
Sum miser: et parcis non tamen ipsa tibi.
Hoc est, me miserum, quod te sequar usque vel umbra,
Hoc est, quod memet nil fugere usque iuvet.
Verum ubi fata volunt a nobis te procul esse,
10
Nedum ego, quod soleo, sum umbra, sed ipse nihil.