188. ad Nereidas
Dicite Nereides, quae circum luditis undas,
An maiora meis aequora sint lacrymis?
Dicite formosae, Platamon quam deperit, Aegles
An ne magis duri pectore sint scopuli?
5
Credite iamdudum nostro res nota periclo est,
Nempe minora meis aequora sunt lacrymis,
Credite formosae, Platamon quam deperit, Aegles
Quod vel dura magis pectora sunt scopulis.