Giorgio Cichino carmina 1, 13

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1976

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


13.

Flavi, desine iam iam me rogare

Quicquam, carminibus nihil valemus:

Sunt merae omnia nugae ineptiaeque.

Vos mecum interea meos amores,

5

Vos mecum teneras meas puellas,

Musae, dicite, dum severiorum

Vitetisque oculos, manus et aures.

O si carminibus meis puellam

Vincam, ne renuat preces superba!

10

Ne, Musae, atque manus severiorum

Iudicum atque oculos timete et aures.

Tunc vos Flavium adhibitis, frequentes:

Tunc vos, tunc lepidae et simul facetae

Nostro gaudia nuntiate amico.

15

Hanc Phoebus properet diem nitentem,

Haec finis mihi sit meum laborum;

Hanc ego haud celebraverim sat unquam,

Nec queant minimum referre laudis,

Laudent carmina nostra vel trecenta.