6. hymnus in divum Iosephum
Te quibus dicam numeris colendum
Semper et cultum trepidante in aevo,
Qui deae custos habitusque es unus
Virgine dignus,
5
Vt sacri quondam cecinere vates,
Mentis ardorem aethereum gerentes,
Aurea ut multo ante homines futura
Saecula noscant?
Affer optatam, bone dive, lucem,
10
Qui potens altis dominaris astris
Quique per bissena regis volutum,
Aureus, annum.
Cum Iovis summo veniens Olympo
Nuntius mandata patris recludet
15
Teque divino, dea magna, longum af-
Fabitur ore:
"Quid times, Virgo? Tibi iam parantur
Nuptiae: custos dabitur pudoris
Hic senex, natum paries nitentem
20
Corpore casto."
Non domos fultas Pariis columnis,
Non trabes auro nitidas superbo,
Vestis aut Coae preciosa dona
Praeferent antro :
25
Ter quaterque antrum celebre et futuris
Saeculis toto venerandum in orbe,
Quod deum dignum atque hominum fuisti
Edere regem.
Gramine exceptum, medio in rigore
30
Flatus hyberni, procul urbe et inter
Pace gaudentem nivea iuvencum et
Inter asellum,
Tu quoque optavit sibi quem parentem,
Hic deus, ferro solitus recurvo
35
Fabricans truncos manibusque et arte
Ducere vitam.
Nocte iam multa iacuere fessa
Membra, cum Virgo peperit Tonantem;
Laetus hinc somno puerum fugato
40
Aspicis ortum,
Quem chorus circum steterat deorum
Nube candenti venerabilisque
Mater in lucem Dominum edidisse
Vix sibi credens.
45
Ter gradu supplex properas senili,
Ter genu procumbis humi, nitore
Deficis tanto, data mens tibi dum
Munere divum.
Interim ductu rutilantis astri,
50
Tres ab externa regione reges
Afferunt myrrham redolentque thure
Antra Sabaeo.
Hinc, deum iunctis manibus precati,
In suas sedes abeunt iterque
55
Compotes voti faciunt statimque
Conditur astrum.
Te senem dicunt merito beatum,
Cui datum Christi decimum videre
Alterumque annum; mala nec tyranni
60
Obfuit ira:
Nanque adhuc Christum puerili in aevo,
Mente coelesti, intuitus docere
Recta mortales sapienter, inde
Numen haberi.
65
Sic deum aeternus pater esse sanxit,
Vrbe ne pulsum senior videres
Et cruce elatum medio latronum
Pectore fixo.
Nunc quoque exora prece, dive, multa,
70
Ne gravis pestis fera sentiamus
Funera, aut casus varios malique
Vulnera belli.